Evangelium Secundum Lucam*

Caput 19: Versus 24

Auferte,etc. Collatam gratiam amittit, qui praedicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.
(* Traductions européennes)